Confessio Belgica

Articulus I: De Natura Dei
Corde credimus, et ore confitemur omnes, unicam esse et simplicem essentiam spiritualem, quam Deum vocamus; eumque aeternum, incomprehensibilem, invisibilem, immutabilem, infinitum, omnipotentem, summe sapientem, iustum, et bonorum, omniumque nonorum fontem uberrimum.

Articulus II: De Cognitione Dei
Duobus autem modis eum cognoscimus: primo, per creationem, conservationem, et gebernationem universi huius mundi. Is enim oculis nostris est instar Libri pulcherrimi, in quo creaturae mones, a minimis usque ad maximas, veluti literae quaedam inscriptae, ex quibus invisibilia Dei conspici et cognosci possunt; nempe aeterna ipsius potential et divinitas, ut Apostolus Paulus loquitur Rom. 1, 20. Quae omnia sufficient ad homines convincendos et inexcusabiles reddendos. Secundo seipsum multo clarius et manifestius in sacro suo et divino verbo nobis cognoscendum praebet ac patefacit, quantum scilictet nobis in hac vita ad ipsius gloriam et ad suorum salute necessarium est.

Articulus III: De Sacra Scriptura
Confitemur hoc Dei verbum non fuisse ulla humana voluntate aut allatum aut traditum: sed sanctos Dei viros divino afflatus Spiritu illud ellocutos esse, ut testator divus Petrus. Postea vero Deus ipse pro immense sua cura et sollicitudine, quam de suis suorumque salute gerit, servis suis suis Prophetis et Apostolis mandavit, ut sua illa oracula scriptis committerent: ipse que adeo duas tabulas Legis digito suo exaravit: quae caussa est cur eiusmodi scripta sacram et divinam Scripturam appellamus.

Articulus IV: De Canonicis Libris Vet. Et Novi Testamenti
Sacram autem Scripturam, duobus voluminibus, Veteris nimirum et Novi Testamenti Complectimur: qui sunt libri Canonici: quibus nihil opponi potest. Eorum in Dei Ecclesia hic est Catalogus.  Veteris quidem Testamenti, quinque libri Mosis, liber Iosuae, Iudicum, Ruth, duo libri Samuelis, duo Regum, duo Chronicorum, qui et Paralipomenon vocantur, primus Esdrae, Nehemias, Esther, Iob: item Psalmi Davidis, tres libri Salomonis, nempe Proverbia, Ecclesiastes et Canticum Canticorum: quatuor Prophetae maiores, Esaias, Ieremias, Ezechiel et Daniel: adhaec duodecim etiam minors Prophetae. Novi porro Testamenti libri Canonici suntL Euangelistae quator, divus scilicet Matthaeus, Marcus, Lucas et Iohannes: Acta Apostolorum: quotuordecim Epistolae divi Pauli, et septa reliquorum Apostolorum: Apocalypsis divi Iohannis Apostoli.

Articulus V: De Auctoritate Sacrae Scripturae
Hosec libros solos recipimus tanquam sacros et Canonicos, quibus fides nostra inniti, confirmari et stabiliri possit. Et credimus absque ulla dubitatione ea Omnia, quae in illis contineatur, idque non tam quod Ecclesia illus pro Canonicis recipiat et comprobet, quam quod Spiritus Sanctus nostris conscientiis testetur illos a Deo emanasse: et eo etiam quod ipsi hanc suam autoritatem per se satis testentur ac comprobent: quam et ipsi caeca rerum omnium, quae in illis praedictae fuerunt, impletionem et executionem clare conspicere, et veluti sensibus percipere possint.

Articulus VI: De Discrimine Librorum Canonicorum et Apocryphorum
Differentiam pore constituimus inter libros hosce Sacros et eos, quos Apocryphos vocant: utpote quod Apocryphos legere quidem Ecclesia possit, et documenta ex iis desumere in rebus, quae consentiunt cum libris Canonicus: at nequaquam ea est ipsorum autoritas et firmitudo, ut ex illorum testimonio aliquod dogma de Fide et Religione Christiana certo constitui possit: tantum abest, ut aliorum autoritatem infringer vel minuere valeant.

Articulus VII: De Perfectione Sacrae Scripturae
Credimus sacram hang Scripturam Dei voluntatem perfecte complecti, et quodcunque ab hofminibus ut salutem consequantur, credi necesse est, in illa efficienter edoceri. Nam quum illic omnis divini cultus ratio, quem Deus a nobis  exigit, fuissime descripta sit, nulli hominum (quamvis Apostolica dignitate praedito, ac ne ulli quidem Angelo e coelo demisso, ut divus Paulus loquitur) fas est aliter docere, quam iam pridem in sacris Scripturus edocti sumus. Quum enim vetitim sit, ne quis Dei verbo quidquam aut addat aut detrahat, satis eo ipso declaratur sacram hanc doctrinam omnibus suis numeris et partibus perfectam ac absolutam esse. [Ununsquisque itaque diligenter cavere debet, ne quid illi addat aut detrahat, quo sapientia humana cum sapientia divina commisceri possit.] Ideoque ccum hisce divinis Scripturis atque hac Dei veritate nulla alia hominum, quantavis santitate praeditorum, Scripta, nulla consuetudo, nec multitude ulla, nec antiquitas, neque temporum praescriptio, nec personarum successio, neque concilia ullam nulla denique hominum decreta ant statute conferenda aut comparanda sunt, utpote quod Dei veritas rebus omnibus antecellat. Omnes enim homines sunt mendaces, [et illorum sapientia Deo subiici non potest] sunt ipsa vanitate vaniores. Ideireo toto animo uti ab Apostolis edocti, quum dicunt: Probate spiritus, an ex Deo sint: et, si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non adfert, ne recipite eum domum etc.

Articulus VIII: De Sacrosanta Trinitate Personarum in Unica Essentia Divina
Iuxata hanc veritatem et verbum hoc Dei, credimus in unicum solum Deum (qui unica atque aeterna est essentia, distincta reipsa, vere, et ab aeterno in tres Personas, quarem quaeque suas habet proprietaes incommunicabiles) nempe in Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum. Pater caussa et origo et initium est omnium rerum tam visibilium quam invisibilium. Filius est Verbum, Sapientia et Imago Patris: Spiritus Sanctus est aeterna [atque essentialis] potential et virtus procedens a Patre et a Filio. Ita tame nut haec distinction non efficiat ut Deus sit veluti in tres partes divisus: quandoquidem Scriptura nos docet, Patrem, et Fulium, et Spiritum Sanctum suam quidem singulos habere hypostasin seu subsistentiam proprietatibus suis distinctam: it ataman ut tres hae Personae sint tantum unus et solus Deus. Certum igitur est Patrem non esse Filium nec Filium esse Patrem, neque Spiritum Santum esse aut Patrem aut Filium. Interim tamen Personae illae sic distintae, neque sunt divisae, neque confusae, neque permixtae. Neque enim Pater carnem humanam assumpsit, nec Spiritus Sanctus sed solus Filius. Pater nunquam sine Filio suo fuit, nec sine Spiritu suo sancto, quia singuli in una eademque essential eiusdem sunt arternitatis. Nullis ex his aut primus aut ultimus est, quia omnes tres unum sunt in veritate et potential, in bonitate et misercordia.

Articulus IX: De SS. Trinitate
Haec vero Omnia cognoscimus tam ex Sacrae Scripturae testimoniis, quam ex effectis iis potissimum, quae nos in nobisnos docent sacram hanc Trinitatem credere, passim in Veteri Testamento occurrunt; quae non tam numeranda, quam certo iudicio seligendasunt. Qulaia haec sunt, Geneseos primo dicit Deus, Faciamus hominem as imaginem et similitidinem nostrum, etc. Et mox, creavit itaque Deus hominem ad imaginem et similitudunem suam, marem, inquam, et foeminam creavit eos. Item, Ecce Adam tanquam unus nostrum factus est. Ex eo enim quod dicitur, Faciamus hominem ad similitudinem nostrum, apparet pluralitatem esse Personarum in Deitate, Quum autem dicitur, Deus creavit etc., indicator unitas Divinitatis. Verum quidem est hic non exprimi, quot sint personae: tamen quod in Veteri Testamento obscure traditum est, id in Novo nobis clare admodum exponitur. Quum enim Dominus noster Iesus Christus in Iordane baptizaretur, Patris vox audita est decentis, His est Filius meus dilectus: et Filius ipse in aquis est visus: Spiritus vero Sanctus sub soecue columbae apparuit. [An non igitur tres sunt?] In communi omnium fidelium baptism haec formula a Christo institute est: Baptizate mones gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sic etiam in Evangelio Lucae Angelus Gabriel Mariam, Domini nostril matrem, alloquitur: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi inumbrabit te, propterea id quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. [Videmus hic nominari Patrem Altissimum, postea Filium Dei qui ex Virgine natus est, et Spiritum Sanctum, qui Virginem inumbravit.] Item, Gratia Domini nostril Iesu Christi et charitas Dei, et communicatio Spiritus Sancti sit vobiscum [Atque hic videmus claret res nominari]. Item, Tres sunt qui testificantur in coelo, Pater, Sermo et Spiritus Santus, et hi tres unum sunt. Quibus omnibus locis plenissime docemur, in unico Deo tres esse Personas. Etsi autem haec doctrina omnem humani ingenii captum superset, illam tamen nunc ex verbo Dei firmiter credimus, expectantes, donee in coelo plena illius cognotione fruamur. Notanda porro sunt etiam harum trium Personarum singularia officia et effectar, quae erga nos singulae exerunt. Pater enim vocatur Creator noster per virtutem ipsius, Filius noster Servator per sanguinem ipsius; Spiritus sanctus est sanctificator noster perinhabitationem ipsius in eordibus nostris. Atque hanc de Sacrae Scripturae. Trinitate doctrinam iam inde ab Apostolorum aetate ad haec usque tempora semper vera rettnuit Ecclesia, et adversus Iudaeos, Mahumetanos, aliosque pseudochristianos et haereticos defendit, quales fuerunt Marcion, Manes, Praxeas, Sabellius Samosatenus [Arius] et similes, qui omnes iure meritoque ab orthodoxis Patribus condemnati sunt. Recipimus itaque libenter hic tria illa Symbola, nempe Apostolorum, Necenum et Athanasii, et quaecunque de hoc dogmate iuxta illorum Symbolorum sententiam [sacra Concilia] statuerunt.

Articulus X: De Æterna Deitate Filii Dei, Domini Nostri Jesu Christi
Credimus Iesum Christum respectu naturae ipsius divinae esse unicum Dei filium ab aeterno genitum, non factum aut creatum, (sic enim esset creatura) sed Patri ὁμοουσιον καὶ συναῒδιον seu eiusdem cum Patre essentiae, eique coaeternum, characterem, seu veram imaginem ὑποστάσεως Patris, et Splendorem gloriae eius in omnibus [et per omnia] ei aequalem. Est autem is Filius Dei non tantum ab eo tempore quo naturam nostrum humanam induit, sed ab aeterno, uti haec testimonia inter se collate nos docent. Moses ait Deum cease mundum: At divus Iohannes per Sermonem, quem Deum vocat, omnis facta fuisse dicit; [Et quem D. Ioannes Sermonem vocat, eundem D. Paulus Filium vocat] asserens, Deum per Filium suum secula seu mundum condidisse. [Praeterea docet D. Paulus Deum omnia per Iesum Christum crease.] Sequitur itaque eum, qui et Deus et Sermo et Filius et Iesu Christus dicitur, iam tum extitisse, quum ab ipso omnia condita feurunt. Ideireo Michaeas cap. 5, 2. Propheta inquit, Exitus eius ab initio, a deibus aeternitatis. Item, [Est primogenitus omnis creaturae et] Est absque initio dierum, et absque fine vitae. [Psalmo secundo, Filius meus es, ego hodie genui to: Osculamini Filium.] Est igitur ille verus et aeternus Deus, omnipotens ille, quem invocamus, adoramus, et colimus [omnibus diebus vitae nostrae].

Articulus XI: De Persona et Æterna Deitate Spiritus Sancti
Credimus etiam et confitemus Spiritum Sanctum a Patre et Filio ab aeterno procedure: itaque nec factum, nec creatum, nec genitum fuisee, sed an utroque tantum procedentum, qui ordine tertia est Trinitatis Persona, eiusdem essentiae, gloriae et maiestatis cum Patre et Filio. Ideoque et ipse verus et aeternus Deus est.

Art. XII: De Creatione Mundi, et De Angelis
Credimus Patrem per Verbum suum, hoc est, per Filium, coelom, terram, et reliquas naturas mones ex nihilo crease, quum illi visum fuit opportunum, singulisque suum esse, formam, et varia officia tribuisse, ut Creatori suo inserirent. Eumque nunc illas fovere, sustentare, et regere, secundum aeternam suam Providentiam, et per immensam virtutem suam. Idque ut illae quidem homini, homo vero Deo suo inserviat. Creavit etiam Angelos, omnes natura bonos, ut ministry ipsius essent, et electia etiam inservirent: quorim tamen nonnulli ab excellenti illa natura, in qua eos Deus creavat, in perditionem aeternam deciderunt. Diaboli quidem et eacodaemones illi, ita corrupti et depravati suat, ut et Dei et omnis boni coniurati sint hostes, qui cula omnibus viribus insidiantur, ut imposturis suis ac deceptionibus Omnia destruant atque pessundent: [atque adeo quidem ut se adorari ab omnibus velint, quem in finem multa hominibus pollicentur: neque mirum hoc est, quum Diabolus Christum ausus fuerit aggredi, eumque permovere ut ipsum adoraret.] Ideireo propria sua malitia perpetuae condemnation addicti, expectant indies horrenda suorum facinorum supplicia ac tormenta. Respuiqui Spiritus ullos aut Angelos esse negarunt. Item et Manichaeorum errorem, qui asserunt Diablos ex seipsis priginem ducere et ex propria sua natura malos esse, non autem corruptis per inobedientiam voluntariam.

Articulus XIII: De Providentia Dei
Credimus Deum hunc Opt. Max. postquam res omnes creasset, eas minime sortis aut fortunae arbitrio commisisse, sed ipsummet illas ex praescripto sacrosanctae suae voluntatis ita assidue, regere et gubernare, it nihil in hoc mundo absque illius decreto atque ordinatione contingat: quanquam tamen Deus malorum, quae in hoc mundo accident, neque anctor, neque rens dici possit. Tam late patet infinita et incomprehensibilis illius tum potential tim bonitas, ut tunc etiam opera et actiones suas sancta et iuste decernat atque exequatur, quum et Diabolus et impii iniuste agunt. Quaecunque vero ille agit humanum captum excedentia, de iis nolumus curiose et supra nostrum captum inquirere: quinumo secreta et iusta tamen Dei iudicia humiliter et reverenter adoramus. Sufficit enim nobis, quod Christi discipuli esse possimus, et ea duntaxar discamus quae ipso verbo suo nos docet, neque hos fines transilire volumus. Haec vero doctrina immensam nobis adfert consolationem. Ex illa enim cognoscimus nihil nobis fortuity contingere, sed omnia Patris nostril coelestis voluntate, qui pro nobis vera paterna cura excubat, Omnia sibi subdita habens, ita ut ne pilus quidem capitis nostril (qui omnes ad unum numerate sunt) evelli, nec minimus oasserculus humi cadere, sine Patris nostril voluntate, possit. His itaque penitus acquiescimus, agnoscentes Deum diablos et inimicos nostros omes veluti habenis ita fraenatos continere, ut, sine ipsius voluntate et bona venia, nemini nostrum necere valeant. Itaque hoc loco detestandam Epicureoerum opinionem reiicimus, qui Deum otiosum, et nihil agentem, nae et casui committentem fiuxerunt.

Articulus XIV: De Hominis Creatione, Lapsu et Corruptione
Credimus Deum ex limo terrae hominem ad imaginem suam crease bonum, iustum et sanctum [atque in omnibus plane perfectum,] qui proprio arbitrio suam voluntatem ad Dei voluntatem componere et conformem reddere possit. [Deus itaque eum creavit constantem duabus partibus, corpore et anima: corpus e terra conditum fuit, Spiritum vero et vitam Deus ei inspiravit: adeo ut in homine tanta conspiciatur excellntia, ut humanum ingenium illi exprimendae par non sit. Eiusmodi eum fuisse David testatur, ut nihil illi amplius deesset, quam quod Deus non esset. Gloria et honore coronatus fuit.] Verum quum in honore esset, nescivit, et excellentiam suam non cognovit [iumentis similis factus est:] sed seipsum sciens et volens peccato, et oer consequens morti ac malediction subiecit: dum Diaboli verbis et imposturis aurem praebens mandatum vitae transgressus est, quod a Domino acceperat, seque a Deo (vera ipsius vita) per peccatum subduxit atque abalienavit, et totam ipsius naturam corrupit ac vitiavit. Quo factum est, ut morti tum corporali tum spirituali sese obnoxiu, reddiderit, improbus atque oerversus effectus fuerit, atque in omnibus viis et studiis suis corruptus, et praeclara illa dona Omnia amiserit, quae a Deo acceperat: adeo ut non nisi exiguae illorum scintillae et vestigial exitia illi relicta sint, quae sufficient ad homines reddendos inexcusabiles, [sed nequaquam ad nos bonos ac Deo probatos efficiendos,] quoniam quidquid in nobis est Iucis in caecas tenebras est convereum, ut et Scriptura ipsa docet dicens: Lux in tenebris lecet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ibi enim Iohannes manifeste homines tenebras vocat. [Atque in Psalmo dicitur: Penes te Domine est fons vitae, et in luce tua clare videmus lucem.] Ideireo quaecunque de libero hominis arbitrio [adversus haec] traduntur, ea nos merito reiicimus, quum homo sit servus peccati, nihilque boni ex se possit, nisi datum sit illi de coelo. Quis enim iactare audeat se quaecunque voluerit praestare posse, quum Christus ipse dicat: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus, qui misit me, traxerit eum; [D. Paulus testator naturalem hominem talem esse, qualem Adamus in lapsu suo produxit.] Quis volutatem suam ostentet, qui intelligat omnes carnis affectus inimicitias esse adversus Deum? Quis de intelligentia sua gloriabitur, qui seiat animalem hominem non esse capacem eorum quae sunt spiritus Dei? In summa, quis vel ullam suam cogitationem in medium proferat, qui intelligat nos non esse idoneos ex nobis ipsis ad cogitandum quidquam, sed quod idonei sumus, id omne ex Deo esse? [Cogitare minus est quam facere.] Certim ergo et firmim manere oportet, quod Apostolus dixit, Deim esse qui effcit in nobis et ipsum velle et ipsum efficere pro gratuita sua benevolentia. Nulla enim intelligentia, nulla voluntas est menti et voluntati Dei conformis, quam Christus in homine non sit operates: quod et ipse nos docet dicens: Sine me nihil potestis facere. [Christus etiam et hoc dicit: Qui peccatum facit, servus est peccati. Ubi ergo est liberum eius arbittium?

Articulus XV: De Peccato Originali
Credimus Adami inobedientia peccatum, quod vocant Originis, in totum genus humanum diffusum esse. Est autem peccatum originis corruption totius naturae, et vitium haereditarium, quo et ipse infants in matris utero pollute sunt: quodque velut noxia quaedam radix genus omne peccatorum in homine producit, estque tam foedum atque execarbile coram Deo, ut ad universi generis humani condemnationem sufficiat. Neque vero per Baptismum penitus aboletur aut radicitus evellitur quandoquidem ex illo, tanquam ex infausta ac corrupta scaturigine perpetui rivuli assidue exoriuntir atque effluunt: quamvis filiis Dei in condemnationem non cedat aut imputetur, sed ex pura Dei gratia et misercordia illis remittitur: non ut huic remissioni confidentes obdormiant, sed ut sensud huius corruptionis crebriores gemitus in fidelibus excitet, utque eo ardentius optent se ab hoc corpore mortis liberari. Hinc ergo Pelagianorum errorem damnamus, qui hoc peccatum originis nihil aliud esse asserunt, quam imitationem.

Articulus XVI: De Praedestinatione Divina
Credimus Deum (postquam tota Adami soboles, sic in perditionem et exitium, primi hominis culpa, praecipitata fuit) seipsum talem demonstrasse ac praestitisse qualis est revera, nimirum misercordem et iustum. Misercordem quidem eos damnatione et interitu liberando et sevando, quos in aeterno et immintabili consilio suo pro mera et gratuita sua bonitate per Iesum Christum Dominum nostrum elegit, sine ullo [bonorum] operum ipserum respect. Iustum vero, alios in illo suo lapsu et perdition relinquendo, in quam sese ipsi praecipites dederunt. [Hac ratione declaret se esse misercordem et clementem Deum iis quos salvos facit, quibus nihil debebat: uti quoque se declarant iustum iudicem ostenione iustae severitatis suae erga reliquos. Atque interim illis nullam facit iniuriam. Nam quod nonnullos salvos facit, non propterea fit, quod isti aliis sint meliores, cum omnes in exitium certum prolapse sint, donec Deus eos discernat, et liberet secundum aeternum atque immuntabile propositum suum, quod in Iesu Christo fundatum est, antequam mundus creates fuit. Nemo itaque secundum hanc sententiam ad hanc gloriam pervenire per se ipsum potest, quoniam a nobis ipsis non sumus idonei ad cogitandum aliquid boni, nisi Deus per gratiam ac meram bonitatem suam nos praeveniat: adeo natura nostra est corrupta.]

Articulus XVII: De Reaparatione Generis Humani Per Filium Dei
Credimus etiam Deum nostrum Opt. Max. (quum cerneret hominem sese ita in mortis et corporeae et spiritualis damnationem coniecisse, et prorsus miserum atque maledictum effectum abs se prae timore fugientem et quaereret et benigne consolaretur: promisso illi Filio suo ex muliere nasciture, qui serpentis caput contereret et illum beatum redderet.

Articulus XVII: De Incarnatione Filii Dei
Confitemur itaque Deum promissionem (Patribus per os sanctorum Prophetarum factam) implevisse, quum constituto ab se tempore Fillium illum suum unicum et aeternum in hunc mundum misit: qui formam servi assumpsit, similis hominibus factus, et veram naturam humanam cum omnibus ipsius informitatibus (except peccator) vere assumpsit, dum conceptus est in utero beatae Virgins Mariae, virtute Spiritus Sancti absque ulla maris opera. Eam porro naturam humanam non quoad corpus tantum induit, sed etiam quoad animam: fuit enim vera anima humana praeditus, ut verus esset himi, Etenim quum anima non minus quam ipsum corpus damnationi esset obnoxia, necesse fuit illum et hoc et illam assumere, ut utrumque simul servaret. Ideireo contra Anabaptistarum haeresin qui negant Christum carnem humanam assumpsisse, confitemur Christum participem eiusdem carnis et sanguinis fuisse, sicut et pueri ex lumbis Davidis secundum carnem: factum ex semine Davidis secundum eandem carnem, fructumque ex utero virginis Mariae, natum ex muliere: germen Davidis: surculim e radice Iesse: e tribu Iuda, atque a Iudaeis ipsis ortum secundum carnem, et in summa, verum semen Abrahae et Davidis,quandoquidem Abrahae semen assumpsit, et fratribus suis per omnia similis factus est, excepto peccato [genitus ex Maria], adeo ut (hac ratione) factus sit revera noster Emmanuel, id est, deus nobiseum.

Articulus XIX: De Unione Hypostatica, Seu Personali, Duarum Naturarum in Christo
Credimus etiam per hanc concepionem, Personam Filii coniunctam atque unitam fuisse inseparabiliter cum humana natura, ita ut non sint duo Filii Dei, nec duae Personae, sed duae Naturae in una eademque persona unitae, quarum utraque proprietaes suas retineat, adeo ut sicut Divina natura semper increate et absque initio dierum et sine fine vitae remansit, coelumque et teram implens: sic natura Humana proprietates suas non amiserit, sed creatura remanserit, initium dierum et finem vitae habens, finitae ac circumscriptae naturae existens, atque Omnia, quae vero corpori competent, retinens. Et quamvis illi immortalitatem resurrectione sua dederit, veritatem tamen humanae naturae illi neque ademit neque cimmutavit. Salus enim et resurrectio nostra a veritate corporis ipsius dependet. Caeterum, duae istae naturae ita sunt sine unitae et coniunyae in unam personam, ut ne morte quidem ipsius separari potuerint. Quod igitur Patri suo moriendo commendavit, id vere erat spiritus humanus, a corpore ipsius egrediens: at interim Divina natura semper Humanae (etiam in sepulero iacenti) coniuncta remansit: adeo it Deitas ipsa non minus in ipso tunc fuerit, quam cum adhuc infans esset, etsi exiguum ad tempus sese non exereret. Quapropter confitemur ipsum esse verum Deum, et verum hominem: verum quidem Deum, ut mortem sua potentia vinceret; et verum hominem, ut in canis suae infirmitate pro nobis mortem obiret.

Articulus XX: De Modo Redemptionis, Per Declarationem Iustitiae et Misercordiae Dei in Christo
Credimus Deum, qui summe et perfectissime est tum misercors tum iustus, Filium suum misisse, ut naturam illam assumeret, quae per inobedientiam peccarat, ut in ea ipsa natura satisfaceret, atque ut Deus de peccator per acerbissimam mortem ac passionem Filii sui iustas poenas sumeret. Deus igitur iustitiam suam in proprio Filio, in quem peccata nostra coniecerat, ostendit et exeruit: bonitatem vero et misercordiam suam in nos nocentes et condematione dignos benigne effudit et exeruit, dum Filium suum pro nobis, ex perfectissimo suo erga nos amore, morti tradidit et eum rursus propter iustificationem nostrum e mortuis excitavit, ut immortalitatem et vitam aeternam per illum consequeremur.

Articulus XXI: De Satisfactione Christi Pro Peccatis Nostris
Credimus Iesum Christum sumum illum Sacerdotem esse, in aeternum cum iureiurando contitutum, secundum ordinem Melchisedeci, qui se nostro nomine coram Patre ad placandam ipsius iram cum plena satisfaction obtulit, sistens seipsum super altare cruces, et sanguinem suum pretiosum ad purgationem peccatorum nostororum profudit, sicuti id Prophetae futurum praedixerant. Scriptum enim est, castigationem pacis nostrae super Filium Dei positam, et livore eius nos sanatos esse. Item, ipsum tanquam ovem ad mactationem ductum, atque inter peccatores et iniquos deputatum, condemnatumque a Pontio Pilato tanquam maleficum, etsi illum prius innocentem pronuntiasset. Quae igitur non rapuerat, persolvit, et iustus pro iniustis passus est, idque tum in anima sua tum in corpore: adeo ut sentiens horribilem illam poenam, quam nos peccatis nostris commeriti eramus, aquam et sanguinem sudaverit: et tandem etiam exclamaverit, Deus meus, Deus meus, cur deseruisti me? Ea vero omnia pro remissione peccatorum nostrorum pertulit. Quamobrem merito cum divo Paulo dicimus, nos nihil quidquam scire, nisi Iesum Christum eumque crucifixum: quinetiam omnia pro stercoribus ducimus propter excellentiam cognitionis Domini nostril Iesu Christi, ut qui in euis vulneribus omnis generis consolationem capiamus. Itaque nihil necesse est ut alias ullas rationes vel optemus, vel ipsi cogitemus, quibus Deo reconciliari possimus, praeter hanc solam et semel peractam oblationem, qua consecrati sunt et perfecti in perpertuum fideles omnes, qui sanctificantur. Atque haec eset caussa cur ipse ab Angelo Iesu vocatus sit, id est, Servator, quod servaturus esset populum suum a peccatis ipsius.

Articulus XXII: De Fide Iustificante, et De Iustificatione Fidei
Credimus Spiritum Sanctum per veram magni huius mysterii cognitionem in cordibus nostris veram Fidem accendere, quae Iesum Christum uem omnibus suis meritis amplectitur, eumque sibi preparium vindicate, nihilque deinceps extra illum quaerit. Necesse enim est aut Omnia quae ad salute nostrum requiruntur in Christo non esse: aut si sint in eo omnia, eum, qui fide Iesum Christum possidet, simul etiam perfectam haber salute, Itaque horrenda est omnine in Deum blasphemia, asserere Christum minime sufficere, sed aliis quoque rebus opus esse. Inde enim sequeretur, Christium ex parte tantum esse Servatorem. Merito igitur iureque dicimus cum D. Paulo, Nos sola fide iustificari, seu Fide absque operibus legis. Caeterum nequaquam intelligimus esse fidem ipsam proprie loquendo quae nos iustificet, [seu propter fidem nos iustificari,] nam illa tantum est velut intrumentum, quo Christum iustitiam nostrum apprehendimus. Christus igitur ipse nobis imputans Omnia sua merita, et tam multa sanctissima opera, quae pro nobis praestititm est iustitia nostra: Fide vero est intrumentum, quo illi in communionem omnium bonorum ipsius copulamur, atque in eadem retinemur: adeo ut illa Omnia, postquam nostra facta sunt, nobis plus quam suffuciant ad nostril a peccatis absolutionem.

Articulus XXIII: De Iustitia Nostra Qua Coram Deo Consistimus
Credimus beatitudinem nostrum sitam esse in peccatorum nostrorum remissione, quae fit propter Iesum Christum: atque in ea contineri iustitiam nostrum coram Deo: uti nos D. Paulus docet ex Davide, quum pronuntiat Beatum cum hominem, cui Deus imputat iustitiam absque operibus; idem Apostulus ait: Nos gratis iustificari per remdemptionem factam in Christo Iesu. Ac proptera hoc fundamentum [in aeternum] firmum retinemus, et Deo gloriam omnem tribuimus, de nobis ipsis perquam humiliter sentientes, ut qui probe noverimus qui, qualesque simus revera. Ideoque de nobis ullisve nostris meritis nihil quidquam praesumimus, sed soli Iesu Christi crucufixi obedientiae innixi, in ea prorsus acquiscimus, quae nostra fit, quando in eum credimus. Haec porro una abunde suffucut, tum ad omnes nostras iniquitates obtegendas, tum etiam ad nos tutos securosque reddendos adversus omnes tentationes. Illa enim procul a conscientia abigit omnem metum, omnem horrorem, omnem denique formidinem, quo proprius ad Deum accedamus, nec primi illius nostril parentis exemplum imitemur, qui prae metu fugiens ficulneis sese foliis obtegere et occultare conatus est. Et sane si nobis ipsis, aut ulli alteri creaturae vel tantillum nitentes coram Deo nos sistere oporteret, certum est nos statim absorptum iri. Ideireo cum Davide nobis singulis potius est exclamandum, Domine ne inters in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectus tuo ullus vivens.

Articulus XXIV: De Sanctificatione, et De Bonis Operibus
Credimus verum hanc fidem per auditum verbi Dei et Spiritus operationem in nobis productam nos regenerare ac veluti novos homines efficere, ut a peccati servitude liberos reddat. Tantum abest igitur ut fides haec iustificans a recta sanctaque vivendi ratione avocet aut tepidiores efficiat, ut contra absque illa nemo unquam quidquam boni ex amore Dei agree atque operari possit, sed tantum ex amore sui ipsius et ex metu condemnationis. Fieri itaque non potest, ut haec fides sancta in homine sit otiosa. Nequ enim loquimur de fide inani, sed de ea tantum, quae in Scriptura dicitur per charitatem operari, quaeque impellit hominem ut in illis sese operibus exerceat, quae Deus ipse in verbo suo praecepit. Haec vero opera a sincera Fidei juius radice emanantia, ideo demum bona et Deo grata sunt, quia per illius gratiam sanctificantur: ad nos autem iustificandos nullius prorsus sunt momenti. Fide enim in Iesum Christum iustificamur, et quidem priusquam bona ulla opera ediderimus. Neque enim magis ante fidem opera nostra bona esse possunt. Quam fructus arboris esse possunt boni, priusquam arbor ipsa bona fuerit. FAcimus igitur bona quidem opera, sed non ut aliquid iis promereamur. Quid enim promereri nos possimus? Quinimo Deo magis magisque ad bona opera (si quae facimus) sumus obstricti, non Deus nobis. Deus enim is est, qui efficit in nobis, et ut velimus, et ut efficiamus, pro gratuita sua benevolentia. Unde ad illud nobis semper est respiciendum, quod scriptum est: Quum feceritis Omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite, servi, servi inutiles sumus; nam quod debuimus facere, hoc facimus. Interea non negamus Deum bona opera in suis remunerari; sed id mera sua gratia fieri dicimus, ut qui dona sua in nobis coronet. Caeterum quamvis bona opera faciamus, nequaquam tamen ullam salutis nostra spem in illis collocamus. Nulla enim opera edere possumus quae non sint carnis nostrae vitio pollunta, ac proinde supplicio poenisque digna. Quod si etiam aliquod eiusmodi opus proferre quiremus, sola tamen peccati recordation sufficeret ad illud e conspectus Dei removendum. Itaque semper in dubio essemus, hinc inde fluctuantes, absque ulla certitudine, et miserae nostrae conscientiae semper vexarentur, nisi unico merito mortis et passionis Servatoris nostril niterentur, et in illo acquiescerent.

Articulus XXV: De Abrogatione Legis Ceremonialis, et De Convenientia Veteris et Novis Testamenti
Credimus omnes ceremonias et figuras Legis, omnes denique umbras cessasse adventu Christi; adeo ut earum quoqur usus inter Christianos iam tolli atque aboleri debeat. Interim tamen manet nobis illarum veritas et substantia in Christo, in quo omnes impletae fuerunt. Legis vero et Prophetarum testimoniis adhuc utimur, ut nos ipsos in Evangelii doctrina confirmemus; et omnem vitam nostrum honeste ad Dei gloriam iuxta ipsius voluntatem componamus.

Articulus XXVI: De Intercessione Christi
Credimus nos nullum ad Deum actessum habere, nisi tantum per unicum Mediatorem atque Advocatum Iesum Christum iustum, qui hanc ob caussam homo factus est et cum divina natura personaliter unitus, ut nos homines per ipsum ad divinam Maiestatem accessum haberemus: alioquin nobis hic aditus erat praeclusus, [haud secus uti spinae ad ignem accedere non possunt. Nos sola ipsius voce absorpt fuissemus, sicuti in Adamo apparet, qui tremebundous a Domino profugiebat: atque in Israelitis ad montem Sinai, qui mediatorem postulabant, ex metu ne propter vocem Domini morerentur.] Hic Mediator, quem Pater inter ipsum et nos ordinavit, non debet nos propter maiestatem suam deterrere, ut alium mediatorem, prout nobis visum feurit, quaeramus: nemo enim est ex omnibus creaturis in coelo aut in terries, quae nos impensius amet, quam Iesus Christus, qui tametsi esset in forma Dei, seipsum tamen exinanivit, forma servi accepta, similis factus hominibus ac fratribus suis per omnia [Ipse qui dives erat, nostra caussa pauper factus est.] At vero si alius nobis Mediator esst quaerendis, qui bene erga nos esst affectus, quem invenire possemus, qui bene erga nos esset affectus, quem invenire possemus, qui nos magis diligat, quam qui vitam suam pro nobis posuit, etiam tunc quum eseemus ipius inimici? Sin autem nobis quaerendus aliquis est, qui potential atque autoritate valeat, quis est qui tanta polleat, quanta is qui ad dextram Dei Patris sui consedit, atque omnem autoritatem habet in coelo et in terra? Quis est qui facilius exaudietur, quam proprius et unice delectus filius? Sola itaque diffidentia hanc consuetudinem invexit, quod Sancti ignominia afficiantur, dum illos honarare volunt, eiusmodi illis exhibentes honorem, quem illi ipsi nunquam desiderarunt, sed semper constantissime, prout officium etiam eorum exigebat, respuerunt, uti ex scriptis eorum patet. Neque hic proferendum illud est, quod nos non simus digni: hic enim non quaeritur de precibus nostris propter dignitatem nostrum Deo offerendis, sed tantum propter excellentiam et dignitatem nostrum Deo offerendis, sed tantum propter excellentiam et dignitatem Iesu Christi, cuius iustitia est nostra per fidem. Quapropter Apostulus hunc stultum metum seu potius diffidentiam nobis eximere volens merito nobis dicit, Iesum Christum fratribus suis per omnia similem esse factum, ut misericors esset et fidelis Pontifex in iis quae apud Deum agenda forent, ad expiandum peccata populi. Nam ex eo quod perpessus fuit, cum tentatus est, potest et iis, qui tentantur, succerrere. Et Paulo post, ut in nobis tanto maiorem [ad ipsum accedendi] fiduciam accendat, addit: Habentes igitur Pontificem magnum, qui pentravit coelos, Iesum Filum Dei, teneamus hanc prodessionem: non enim habemus Pontificem, qui non possit affici sensu infirmitatum nostrarum, sed tentatum in omnibus similiter absque peccator. Accedamus igitur cum fiducia ad thromum gratiae, ut consequamur misercordiam et gratiam inveniamus ad oportunam auxilium. [Commutat hic tremendum gloriae thronum in thronum gratiae, ut nos faciat ad ipsum accedere.] Idem Apostolus docet, nos habere libertatem ingrediendi sacrariu, per sanguinem Iesu. Accedamus itaque, ait, cim certa persuasion Fidei, etc. Item, Christus habet perpetum sacerdotiam: unde et servare prorsu potest eos qui per ipsum accedunt ad Deum, semper vivens ut interpellet pro iis. Quo amplius desiderari poterit, cum Christus ipse palam testetur, Ego sum via, vertitas et vita: Nemo potest ad Patrem venire, nisi per me? Quem in finem quaeremus alium advocatum, [cum per ipsum solum accessum habeamus ad Paterm?] Quumque Deo pacuerit nobis Filiu, suum dare, ut esset advocatus noster, ne illum relinquamus, ut nobis alium sumamus, vel potius ut alium quaeramus, et nunquam inveniamus. Quum enim Deus eum nobis donaret, probe sciebat nos esse peccatores. Quare praeceptum Christi sequentes, Patrem coelestem invocamus per Christum unicum Mediatorem nostrum, quemadmodum ipse nos docuit in Oratione Dominica, certo persuasi, quidquid Patrem patierimus in ipsius nomine, nos esse idipsum impetraturos.

Articulus XXVII: De Ecclesia Catholica
Credimus et confitemur unicam Ecclesiam Catholicam seu universalem, quae est sancta congregation seu coetus omniom fidelium Christianorum, qui totam suam salute ab uno Iesu Christo expectant abluti ipsius sanguine et per Spiritum eius sanctificati, et usque ad finem eius est perduratura: quemadmodum hoc vel ex eo apparet, quod Christus Rec aeternus est, qui nunquam sine subditis esse potest. Caeterum hanc Sanctam Ecclesiam Deus contra omnem mundi furorem et impetum tuetur: quamvis ad aliquod tempus parva admodum et quasi extincta in conspectus hominum appareat: quemadmodum tempore illo periculosissimo Achabi Deus sibi septem millia virorum reservasse dicitur, qui non flexerant genua coram Baal. Denique haec Ecclesia sancta nullo est aut certo loco sita et circumscripta, aut ullis certis personis astricta aut alligata: sed per omnem orbem terrarium sparsa atque diffusa est, quamvis animo ac voluntate in uno eodemque spiritu, virtute Fidei, tota sit simul coniuncta atque unita.

Articulus XXVIII: De Communione Sanctorum Cum Vera Ecclesia
Credimus quod quum sanctus hic coetus et congregatio sit eorum qui servari debent: et salus nulla sit extra eam; neminem (cuiuscunque dignitatis aut nominis is fuerit) sese ab ea subdecere aut segregare debere, ut sua tantum consuetudine contentus, solus ac separatism vivat. Sed omnes ac singulos teneri huic coetui se adiungere atque uniri Ecclesiae unitatem sollicite conservare, seseque illius tum doctrinae tum disciplinae subiicere, collum denique Christi iugo sponte subiicere, ac tanquam communia eiusdem corporis membra aedificationi fratrum inservire, prout Deus unicuique sua dona fuerit largitus. Porro ut haec melius observentur, omnium fidelium partes sunt, sese iuxta Dei verbum ab iis omnibus disiungere, qui sunt extra Ecclesiam constitute: huicque fidelium coetui ac congregation se adiugere, ubicinque illam Deus constituerit: etsi id contraria Principum vel Magistratuum edicta prohibeant, indicta etiam in eos capitis et mortis corporeae poena, qui id fecerint. Quicunque igitur a vera illa Ecclesia recedunt, aut se illi aggregare recusant, aperte Dei mandato repugnant.

Articulus XXIX: De Notis Verae Ecclesiae
Credimus summa tum diligentia tum prudential ex verbo Dei esse inquirendum ac discernendum, quaenam sut illa vera Ecclesia: quandoquidem omnes sectae quotquot hodie in mundo vigent, Ecclesiae titulum nomenque usurpant atque praetexunt. Nequaquam vero de hypocritarum coetu nunc loquimur, qui bonis in Ecclesia sunt permisti [et simul hoc Ecclesiae titulo sunt tecti,] sed ad Ecclesiam proprie non pertineant, licet in ea corpore praesentes sint: sed de distinguenda verae Ecclesiae congregatione ab omnibus aliis sectis, quae se Ecclesiae membra esse falso gloriantur. Notae, quibus vera Ecclesia a falsa discenitur, hae sunt: Si Ecclesia utatur pura Evangelii praedicatione, et sincera Sacramentorum adminsitratione, secundum Christi institutionem: si disciplina Ecclesiastica recte utatur ad corrigenda viatia: si denique (ut uno verbo nuncta complectamur) ad normam verbi Dei omnia exigat, et quaecunque huic adversantur, repudiet: Christumque unicum caput agnoscat. Hisce notis certum est veram Ecclesiam dignosci posse, a qua fas non sit quemquam disiungi. Quae autem sint verae huius Ecclesiae vera membra, ex communibus Christianorum omnium notis pterit iudicari: qualis est Fides; atque hinc cognoscuntur, quod Christum unicum Servatorem fide apprehendant, peccatum fugiant, et iustitiam consectentur: verum etiam Deum et proximus diligent, neque ad dextram neque ad sinistram deflectentes, carnemque suam cum ipsius operibus crucifigentes: quod quidem ita minime est intelligendum, quasi nulla amplius in illis sit infirmitas, sed quod adversus eam per mone vitae tempus virtute Spiritus pungent, confugientes semper ad sanguinem, mortem, passionem et obedientam Domini nostril Iesu Christi in quo solo remissionem peccatorum suorum habent, per fidem in ipsum. Quod ad falsam vero attinet Ecclesiam illa sibi suisque instititis et traditionibus plus semper autoritatis tribuit, quam verbo Dei: illa Christi iugo se subiici recusat; illa Sacramenta non administrat prout Christus in verbo suo praescripsit: sed illis pro arbitrio modo addit aliquid, modo detrahit. Praeterea hominibus illa semper plus quam Christo nititur, eosque qui sacnte ex preascripto verbi Dei vitam suam componere student, quique vitia illius, atque imprimis avaritiam et idolomanias taxant, ac reprehendunt, hostiliter persequuntur. Ex his igitur facile est utramque Ecclesiam agnoscere atque a se invicem discernere.

Articulus XXX: De Regimine Ecclesiae
Credimus veram hanc Ecclesiam debere regi ac gubernari spirituali illa politia, quam nos Deus ipso verbo suo edocuit: nimirum ut sint in ea Pastores ac Ministri, qui pure et concionentur et Sacramenta administrant. Sint quoque Seniores et Diaconi, qui Presbyteriu, seu Ecclesiae Senatum constiuant, ut his veluti mediis vera Religio conservari possint. Tuuc enim omnia rite et ordine fient in Ecclesia, cum viri fidelis ac pii ad eius gubernationem deligentur, iuxta D. Pauli praescriptum, quod habetur 1 Tim. 3. et Tit. 1.

Articulus XXXI: De Vocatione Ministrorum Ecclesiae
Credimus Ministros, Seniores, et Diaconos debere ad functiones illas suas vocari et promoveri legitima Ecclesiae vocatione adhibita ad eam seria Dei invocation, [atque adhibitis Ecclesiae suffragiis, ac postea confirmari in munderibus suis per impositionem manuum] eo ordine et modo, qui nobis in verbo Dei praescribitur. Debent autem imprimis singuli cavere, ne illicitis mediis sese ad haec munia ingerant. Expectandum est enim omnibus, donec a Deo ipso vocentur, ut certum habeant vocationis suae testimonium, seiantque eam esse a Domino. Caeterum omnes verbi Dei Ministri, ubicunque sint locorum, eandem habent omnes atque aequalem tum potestattm, tum autoritatem, ut qui sint aeque omnes Christi unici illius Eposcopi universalis et capitis Ecclesiae, Ministri. [Ac proinde nulla Ecclessia habet autoritatem ullam, sive dominium in alteram, ut illi dominetur.] Porro ne sancta haec Dei ordinatio, aut violetur aut abeat in contemptum, debent omnes de verbi Ministris et Senioribus Ecclesiae, propter opus cui incumbent, honorifice sentire, atque cum iis pacem colere: et a rixis ac contentionibus, quamtum fieri potest, invicem abstinere.

Articulus XXXII: De Potestate Ecclesiae in Condendis Legibus Ecclesiastics, et in Administranda Disciplina
Interim credimus quamvis utile quiden sit, ut Gubernatores, qui Ecclesiis praesunt, aliquem inter se ordinem constituent, ad conservationem corporis Ecclesiae, tamen studiose cavere eos debere, ne quo pacto ab iis deflectant, declinentve, quae Christus ipse, unicus Magister noster semel constituit. Quapropter reiicimus omnia humana inventa, omnesque leges, quae ad Dei cultem sunt introductae, ut iis conscientiae ullo modo illiaqueentur, aut obstringantur. Recipimus itaque eas solas, quae idoneac sunt vel ad fovendam, alendamque concordiam, vel ad nos in Dei obedientia retinendos. Ad id vero imprimis necessaria est Excommunicatio, ex praecepto verbi Dei usurpata: et aliae illi annexae disciplinae Ecclesiasticae appendices.

Articulus XXXIII: De Sacramentis
Credimus Deum habita nostrae habitudinis atque infirmitatis ration, Sacramenta nobis iustituisse, ut promissa sua in nobis obsignaret, et ut essent Divinae erga nos benevolentiae, gratiae, donorumque euis certissima nobis pignora, ad fidem nostrum fovendam, et sustentandam comparata. Addidit vero illa ad verbum Evangelii, ut tam ea ipsa quae nobis externe verbo suo decalrat, tum ea etiam quae ille ipse iu cordibus nostris interne operatur, efficacius sensibus nostris proponeret: ac denique ut salutem, quam nobis commincare dignatur, magis magisque in nobis confirmaret. Sunt enim Sacramenta signa, ac symbola visibilia rerum internarum et invisibilium, per quae, ceu per media, Deus ipse virtute Spiritus Sancti in nobis operatur. Itaque signa illa minime vana sunt, aut vacna: nec ad nos decipiendos Christus, sine quo nullius prorsus essent momenti. Praeterea sufficit nobis is Sacramentorum numerus, quem Christus ipse verus et unicus Doctor noster iustituit. Sunt vero illa duo duntaxat, nimirum Sacramentum Baptismi, et sacrae Coenae Domini nostril Iesu Christi.

Articulus XXXIV: De Baptismo
Credimus et confitemur Iesum Christum (qui finis legis est) omnia lii Sanguinis effusioni ad propitiationem peccatorem adhibendae finem proprio suo sanguine effuse iam ipmosuisse: et abolita Circumcisione, quae fiebat per Sanguinem, Baptismum illius loco instituisse, quo in Eccleisiam Sei recipimur, et a cunctis aliis gentibus et peregrinis aliis religionibus segregamur, utpote illi soli consecrati, cuius symbolum et insignia gestamus. Est denique Baptismus nobis testimonio, illum ipsum nobis fore Deum in aeternum, qui et Pater nobis est propitius. Omnes igitur, qui sui sunt, iussit Dominus aqua pura Baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: ut significaret sanguinem Christi per Spiritum Sanctum idem praestare et efficere interae in anima, quod aqua externe operatur in corporibus. Sicut enim aqua in nos effusa et super corpus baptizati eminens ipsumque irrigans, sordes corporis abluit: sic et Sanguis Christi animam abluens, a peccatis illum emundat, nosque filios irae in filios Dei regenerat. Non quod aqua haec materialis ista efficiat, sed aspersion ipsa pretiiosissimi Sanguinus Filii Dei, qui nobis est ceu mare illud rubrum, per quod transeundum est, ut e tyrannide Pharonis, id est, Diaboli, egredi, et in spiritualem terram Chanaan introire possimus. Itaque Ministri quidem praebent nobios Sacramentem, et rem visibilem: at Domininus ipse exhibet quod Sacramento significatur, nimirum dona et gratias invisibiles, abluens , purificans, et mundans animas nostras a cunctis sordibus et iniquitatibus suis: renovans item, et Replens corda nostra omni consolation: largiens denique nobis veram paternae suae bonitatis certitudinem novo homine nos induens, et vetere exuens cum omnibus operibus eius. Praetorea credimus omnem hominem, qui vitam aeternam consequi cupiat, debere semel Baptizari, [atque unico hoc Baptismo contentum esse] qui nunquam postea sit iterandus, cum ne nasci quidem bis possimus. Neque tamen hic Baptismus eo duntaxat momento prodest, quo aqua nobis inhaeret, aut quo ea tingimur: sed per totum vitae nostrae tempus: [alioquin necesse foret nos caput nostrum semper aqau tinctum habere.] Anabaptistarum itaque errorem hic detestamur, qui non modo unico et semel suscepto Baptismo contenti non sunt: sed et Baptismum infantium e fidelibus parentibus natorum damnant. Nos vero eos eadem ratione baptizandos et signo foederis obsignandos esse credimus, qua olim in Israële parvuli circumcidebantur, nimirum propter easdem promissiones infantibus nostris factas. Et revera Christus non minus sanguinem suum effudit, ut fidelium infants, quam ut adultos ablueret. Ideoqua signum seu Sacramentum rei, quam Christus eorum caussa est operatus, illos recipere convenit: quemadmodum in Lege iubet Dominus Sacramentum mortis et passionis Christi communicari pueris recens natis, offerendo pro ipsis agnum, qui Sacramentum erat Christi venturi. Praeterea quod Circumcisio praestabat populo Iudaico, idem infantibus fidelium nunc praestat Baptismus. Atque haec caussa est, cur Paulus Baptismum vocet Circumcionem Christi.

Articulus XXXV: De Coena Domini
Credimus etiam et confitemur D. Iesum Christum Servatorem nostrum, sacrosanctum Coenae suae Sacramentum instituisse, ut in ea nutria, ac sustentet eos, quos iam regeneravit, et in familiam suam, nempe Ecclesiam inservit. Qui vero regenerati sunt, duplicem in se vitam habent: unam quidem carnalem et temporariam, quam secum a prima nativatate sua attulerunt, et haec communis est omnibus hominibus: alteram spiritualem et coelestem, quae illis donator in secunda illa nativatate, quae fit per verbum Evangelii in unione corporis Christi, et haec vita non est communis nisi solis Electis Dei. Sicuti vero Deus panem terrenum et materialem ad hiuus vitae carnalis et terrenae sustentationem idoneum constituit, qui ut et ipsa vita, omnibus est communis; ita et ad conservationem illius vitae spiritualis, et coelestis, quae fideluium propira est, Deus panem vivificum misit, qui de coelo doscendit, nempe Iesum Christum: is nutrit et sustentat vitam fideliu, spiritualem, si comedatur, id est, applicetur et coelestem Christus nobis figuraret, sive repraesentaret; instituit Panem et Vinum terrenum et visibilem in Corporis et Sanguinus sui Sacramentum: ut iis nobis testificentur, qum vere accipimus et tenemus manibus nostris hoc Sacramentum, illudque ore comedimus (unde et postmodum vita haec nostra sustentatur), tam vere etiam nos fide (quae animae nostrae est instar et manus et oris) nostris, ad vitam spiritualem in nobis fovendam. Certissimum vero est, Christum non sine caussa tam solicite hoc suum Sacramentum nobis commendare, utpote qui perficiat in nobis revera, quaecunque ipse nobis his sacris repraesentat: quamvis modus ipse ingenii nostril captum superset, nec percipi a quoquam possit: quod videlicet operatio Spiritus Sancti occulta sit et incomprehensibilis: [interim nequaquam erraverimus si dicamus fieri per fidem.]  Dicimus itaque id quod comeditur esse ipsissium Christi corpus naturale, et id quod bibtur verum ipsius sanguinem: at instrumentum seu medium quo haec comedimus et bibimus non est os corporeum, sed spiritus ipse noster, idque per fidem.

Christus itaque semper ad dextram Patris in coelis residet, nec ideo minus se nobis per fidem communicat. Porro haec Coena mensa est spiritualis, in qua Christus seipsum nobis cum omnibus bonis suis participandum offert, efficitque ut nos in illa, tam illo ipso, quam merito passionis mortisque ipsius fruamut. Animam enim nostrum miseram et afflictam, omnique consolatione destitutam, carnis suae esu ipsemet nutrit, roborat et consolatur: sanguinus item sui potu eam sustentat et recreat. Preaterea quamvis Sacramenta sint coniunta rei ipsi significatae, ambae tamen res istae non ab omnibus recipiuntut. Ipmius enim recipit quidem Sacramentum in suam condemnationem, at rem seu veritatem Sacramenti non recipit. Verbi gratia, Iudas et Simon Magus receperunt quidem ambo Sacramentum: Christum vero ipsum, qui illo significabatur, minime, quoniam solis ille fidelibus communicator. Postremo huic nos Sacramento sacrosancto in coeto populi Dei cum summa humilitate et reverential comminicamus, memoriam mortis Christi Servatoris nostri cum gratiarum actione sancte celebrantes, et Fidei Relisionisque Christianae confessionem publice ibi profitentes. Nemo itaque ad hanc mensam se sister debet, qui pruis se non probaverit, ne de hoc pane edens, et de hoc poculo bibens iudicium ipse sibi et damnationem maducet, ac bibat. Usu porro huius Sacramenti accenditur in nobis flagrantissimus amor tum in Deum ipsum, tum in proximum. Itaque nos hic quidem merito omnes hominum Iudicationes, et damnanda commenta (quae illi Sacramentis addiderunt et admiscuerunt) tanquam veram profanationem reiicimus: afformamusque omnes pios unico illo ordine, et ritu, quem Christus et Apostoli nobis tradiderunt, contentos esse, atque de mysteriis eodem modo loqui debere, quo et illi locuti sunt.

Articulus XXXVI: De Magistratu
Credimus Deum Optimum Maximum ob generis humani corruptelam ac depravationem, Reges, Principes et Magistratus constituisse: velleque ut Mundus hic legibus ac certa politia gubernetur, ad coercenda hominum vitia , et ut omnia inter homines recto ordine gerantur. Ideireo Magistratus ipsos gladio armavit, ut malos quidem plectant poenis, probos vero tueantur. Horum porro est non modo de civili politia conservanda esse sollicitos, verum etiam dare operam ut sacrum Ministeriom conservetur, omnis idololatria et adulterinus Dei cultus e medio tollatur, Regnim Antichristi diruatur, Christi vero Regnum propagetur. Denique horum est efficere, ut sacrum Evangelii verbum ubique praedicetur, ut singuli pure Deum colere et venerari ex praescripto verbi ipsius libere possint. Caeterum cuncti homines, cuiuscunque sint vel dignitatis, vel conditionis, ac status, legitimis Magistratibus subiici debent, illisque vectigalia ac tribute pendere, et iis in omnibus obsequi ac obdire, quae verbo Dei non repugnant: preces etiam pro iis fundere, ut eos Deus in omnibus ipsorum actionibus dirigere dignetur, nos vero vitam tranquillam ac quietam sub ipsis, cum omni pietate et honestate, ducere possimus. Quamobrem Anabaptistas et et turbulentos omnes detestamur, qui superiors Dominationes et Magistratus abiiciunt, iura ac iudicia pervertunt, bona omnia communia faciunt, ac denique ordines ac gradus, quos Deus honestatis gratia inter homines constituit, abolent ac confundunt.

Articulus XXXVII: De Iudicio Extremo, Resurrectione Carnis, et Vita Aeterna
Postremo credimus ex Dei verbo, Dominim nostrum Iesum Christum, quando tempus a Deo praestitutum, quod omnibus creaturis est ignotum, advenerit, et numerus Electorum comletus fuerit, e coelo rursus venturum, idque corporaliter et visibiliter, sicuti olim illuc asscendit, cum summa Gloria et Maiestate, ut se declaret iudicem vivorem et mortuorum: vetere hoc mundo igne et flamma succenso, ut illum purificet. Tunc vero omnes creaturae, tam viri quam mulieres et infants, quotquot inde an initio usqus ad finem mundi extiterint, coram summon hoc iudice comparebunt, eo nimirum voce [et tremendo clamore Angelorum] et Archangeli, et tuba Dei evocato. Omnes enim antea unita proprio suo corpori, in quo vixerat. Qui porro ultimo illo die superstites erunt, nequaquam morientur more reliquorum, sed in momento et iactu oculi, immutabuntur, a corruptione videlicet in incorruptum naturam. Tunc aperientur libri (nimirum conscientiae) et mortui iudicabuntur secundum ea, quae in hoc mundo egerint, sive bona sive mala. Quin etiam tunc reddituri sunt homines rationem de omni verbo otioso, quod locuti fuerint, etsi id mundus nunc pro ludo et ioco reputet. In summa omnis tunc hominum hypocrisis et abstruse quaeque cordis eorum palam coram omnibus detegentur. Ac propterea sola iudicii istois memoria impoos et reprobis merito est horrenda et formidabilis: piss vero et electis summe exoptanda, et ingentis consolationis. Tunc enim redemption ipsorum plane perficietur, et suavissimos laborum et dolorum suorum, quos in hac vita pertulerunt, fructus consequentur: innocentia ipsorum tunc aperte ab omnibus agnoscetur, ipsique vicissim horrendam vindicram conspecturi sunt, quam Dominis de iis sumet, qui eos variis tormentis et molestiis in hoc mundo tyrannic afflixerunt, et immortals quidem reddentur, sed ea conditione ut in igno aeterno, qui Diabolo et angelis eius paratus est, in sempiternum crucientur. Contra vero fidelis et Electi corona gloriae et honoris donabuntur: et Filius Dei eorum nomina coram Deo Patre et [sanctis eius atque electis] Angelis confitebitur: et abstergetur omnis lachryma ab oculis eorum. Caussa itaque eorum, quae non haereseως et impietatis a Magistratibus et iudicibus damnatur, caussa Filii Dei esse tunc agnoscetur. Et Dominus eos tanta Gloria gratis remunertabitur, quantam nullus hominum animo concipere unquam possit. Magnum ergo illum Domini diem [retributionis] summu cim desiderio expectamus, ut rebus omnibus a Deo promissis plenessime in Christo Iesu Domino nostro laeti potiamur, et in aeternum perfruamut. Apocal. 22, 20. Etiam veni Domine Iesu.

Thanks to Harrison Perkins for his help in keying in this text.

Subscribe to the Heidelblog today!